Título del texto editado:
“Mesinerius I. Barberius Aurelianensis spectatissimo B. Ascensio Pariciensi poete, egregio preceptori suo. S.”
Mesinerius I. Barberius Aurelianensis spectatissimo B. Ascensio Pariciensi poete, egregio preceptori suo. S.
Tametsi tusa nuper ad me ltteras receperim, Ascensi, perspicacissime preceptor, que mihi non parum gaudio affuere, quoniam Publii Fausti, regii poete, tuamque incolumitatem nunciarunt, perlectis tamen unum durius solito dictum egre tulli; quod in me degenerem ingratumque exclames, cum ad te nullas amicicie monumentis litteras traddiderim.
Hanc igitur epistellulam ad te arundini committo, ut me perpetuo tibi obnoxiu, nomenque tuum apud me vivere scias. Non in quo mea versetur fortuna solum te certiorem facere cupiens (quod profecto immania a me pericula, servitutesque studio inimice habite ambagibus tuas viderentur aures obtundere), sed etiam his clarissimi Bartholomei de Torres Naharro
celeberrimi
poete
virtutes nostris cognoscas; qui quamvis non a me (verum me dicam a Cicerone) satis
lauderetur.
Quamobrem, ne mea illi incompta verba vituperio potius quam laudi sint, hiscere timeo. Nihil ocius illius apud omnes tam inextimabilis facundia, tamque in dicend[o] ingens eloquentie et facecie
copia
habetur, ut deorum citius quam hominum numine imbutus censeatur.
Is vero, natione Hispanus, patria Pacensis, ex opido de la Torre,
gente
Naharro, visu affabili, persona grandi, gracili et
modesto
corpore, incessu graviori, verbis parcus, et non nisi premeditata et que statera ponderata habentur, verba emittit. Is demum ab omni genere viciorum se abstinere, virtutesque omnes sumopere amplecti non desinit. Cuius fortuna a principio satis dificilis, quoniam naufragio ab Agarenis pro mancipio captus est; habitaque illius postea pecuniaria cautione, Romam devenit, ubi sub Sanctissimo D.N. Domino Leone X, Post. Max., plura
edidit.
Romani postremo portubus insperate derelictis. Neapolim expectatus appulit: ubi hanc
Propalladiam,
Illustrissimo D. Marchioni de Piscara
merito
editam, in lucem
emisit.
Que tantis ornata
Comediis,
Capitulis,
Epistolis, Satiriis, nonullisque rhetoricis ac familiaribus Orationibus, pro miraculo a cunctis habetur, quod vulgaris illa que barbara a plerisque dicta grecas
pariter
et
latinas
in pluribus pessundare videatur: quod summum auctoris martem indicat. Qui etiam stillo graviori easdem sermone latino lucidiores facere potuit, sed ut vulgaris has comedias primus comentasse diceretur (que satis huiusce temporis principibus placent), hispano quidem tam lucido semone usus est, ut si
Parnasi
mihi anhelitui aera, Delosque perpetuo habitanda daretur, non illius digna
laude
aliquid me dicturum credderem. Qua de causa a te aliisque quod mea non competit vires agendum distulit, cum illius
Propalladia
[i]lluscescerit, nihil aliud nisi si quid erroris commiserim (ut moris est) benigno ores emendes, mihique si quid possim iubeas. Et quid iusseris nervis amplexis adimplere nitar.
Vale. Et Fausto meo nomine salutem dicas.
Neapol. quarto Kalendas Martii. Ex palatio illustrissimi Domini mei D. Ducis de Nerito.