Información sobre el texto

Título del texto editado:
“Vincentii Mariner, valentini Epigramma”
Autor del texto editado:
Mariner, Vicente
Título de la obra:
Pastores de Belén, prosas y versos divinos
Autor de la obra:
Vega, Lope de (1562-1635)
Edición:
Lérida: Miguel Manescal, 1612


Más información



Fuentes
Información técnica





[15]

VINCENTII MARINER, VALENTINI

EPIGRAMMA

Prima Epicharmus habet viridantia serta Thaliae,
quae ingenio melius perficis ipse tuo.

Teque colunt Musae, teque ingens laudat Apollo,
osque tuum cunctis mella dat atque melos.

Carmina ut affundis fidibus celebrata canoris, [5]
audit Musa stupens, redit et ipsa tibi.

Archilochum superas, tumidum Hipponacta relinquis,
Euripides tragico te sequiturque pede.

Dulcia Pisander cantavit carmina magnus,
plurima tu, et multis das graviora modis. [10]

Docta fuere choro verba Anacreontis amaeni,
splendida, sed magno sunt tua verba Iovi.

Stat carmen nomenque tuum sine fine per orbem,
nam Lopius vincit tempora quidquid habent.






GRUPO PASO (HUM-241)

FFI2014-54367-C2-1-R FFI2014-54367-C2-2-R

2018M Luisa Díez, Paloma Centenera