Información sobre el texto

Título del texto editado:
“Carta del ilustrísimo y reverendísimo señor el cardenal Barberino, por su santidad de nuestra bendita paternidad Urbano VIII, nuestro señor”
Autor del texto editado:
Barberini, Francesco (1597-1679)
Título de la obra:
Laurel de Apolo, con otras rimas
Autor de la obra:
Vega, Lope de (1562-1635)
Edición:
Madrid: Juan González, 1630


Más información



Fuentes
Información técnica





[8]

Carta del ilustrísimo y reverendísimo señor el cardenal Barberino, por su santidad de nuestra bendita paternidad Urbano VIII, nuestro señor


Illustri viro domino Lopio de Vega Carpio:

Illustris vir, S. Eo cariores S. D. N. tuae fuerunt litterae:, quod tu celeberrimi in Poetica facultate nominis iam dudum inter notos habebat, nec sane ignorabat, cuanti Odas tu illas faceres, quas ipse velut in secesu a severis curis cum mansuetioribus olim Musis lusitare non est dedignatus. Id vero apertius quoque fit, dum tua in epistola eximias laudes, quasi plena manu in easdem Odas congeris, quas etiam Hispanico exprimere carmine moliris, iamque te manum admovise scribis. Quodcum nisi felici conatu abs te fiat, dubitandum non est, quin iis Poematiis non exigua inde laus sit accesura. Ceterum quod tui ipsius cohonestandi gratia optabas, id Pontifex sanctisimus promto sane animo, ac benignitate concesit. Mihi vero cura erit res ut ipsa suum cuantotius consequatur exitum.

Interim Sanctitas sua Apostolicam tibi benedictionem libenter impertit. Vale. Kalendiis Decembris MDCXXVII.

Tui studiosus,

Cardinalis Barberinus






GRUPO PASO (HUM-241)

FFI2014-54367-C2-1-R FFI2014-54367-C2-2-R

2018M Luisa Díez, Paloma Centenera