Eugenio de Toledo

 

(XII) XIV.

LAMENTVM DE ADVENTV PROPRIAE SENECTVTIS

 

Inpia iam miserum captat curvare senecta,

     inde dolore nova carmina maesta cano.

fletibus ecce rigo roranti vertice malas

     et lacrimosa petunt murmura nostra polum.

ante tamen nostris ipsa pandetur iambis,                   5

     quam noceat morbis intoleranda suis:

 

Crudelis actas, o senectus inproba,

quae cuncta pulcra fauce saeva devoras,

rictu voraci nigra pandis guttura,

mortale germen ut noverca saucias                          10

et sauciatum mortis ense perforas.

te proximante robur omne deficit,

salus recedit, aegritudo provenit,

sensus hebescunt, pulcritudo deperit,

tabescit aegrum pectus in suspiriis,                           15

gaudere taedet, eiulare conplacet.

tu frangis ossa, membra rugis asperas,

comas recidis atque canos inseris,

dentes retundis, mucculentos efficis,

tremore foedo corpus omne discutis,                        20

febres minaris et dolores ingeris.

per te podagra dura gignit tubera,

anhela tussis expuit putriflua,

cutem perurit vulnerum profusio,

potus cibique nulla delectatio:                                   25

lamenta sola conferunt solacium.

haec taediosa mente dum recogito,

libet, relictis omnibus quae transeunt,

deum timere, sempiterna quaerere,

terrena lucra deputare pulverem,                               30

orare semper atque flendo dicere:

abite pessum vana mundi gaudia,

opes caducae, lutulenta praedia,

fasces, honores, blandimenta noxia;

iam finis instant et ruina proximat,

iam mors cruenta nostra pulsat limina.                        35

 

O mors omnivorax, ad te nunc verto querellam:

   cur miserum sequeris? cur properata venis?

tu facis ut rapido volvantur tempora cursu

   adcelerentque suos rata cruenta gradus.                  40

cum tu deproperas, tunc vitae gaudia cessant,

       umbra pavenda venit, lux radiata fugit.

omnia vitali privantur viscera. motu,

       clauduntur oculi, garrula lingua tacet,

surdescunt patulae trusis anfractibus aures,                 45

       naribus obclusis non odor ullus adest,

non spirat pulmo flabris vitalibus auras,

       frigida membra rigent nec cruor ipse calet.

tabe fluunt carnes, conrodunt omnia vermes,

       sic species hominis fit putrefacta cinis.                  50

multa pavenda quidem cecini multaque tremenda,

       sed mage quid verear, nunc lacrimando loquar.

iudicis altithroni iam tristis cerno tribunal,

       cuius ad intuitum cuncta creata tremunt.

substernit niveas caelorum turba coronas                     55

       et titubante genu proruit ante thronum;

cernere sic ambit dominum, sic semper amare,

       ut pulset animum mixtus amore timor.

quid faciet ergo vermis, putredo, favilla,

       si Christi faciem corda pavent?                             60

oppressi, nudavi, crimina finxi,

       pauperis ad vocem mens mea surda fuit,

corrupi proprium lascivo vulnere corpus:

       hinc miser, hinc pavidus, hinc tremulentus eo.

nulla meas umquam venia conpescuit iras                     65

       nec sine felle furens nec sine caede fui.

inde pavet animus, similes ne perferat ictus

       aut paella laceret, quae sine fine nocet.

nam licet hic modico patrentur tempore probra,

       longa tamen animam post male flamma cremat.     70

talia duro rite paveo, dum corde tremesco,

       te te, summe deus, pro pietate peto

(te sine nemo velet peccati tollere labem

       aut mentem vitiis emaculare suis):

dimitte culpam misero, dimitte reatum,                         75

       effice post lapsum, post mala tanta bonum.

parce, precor, animae pulsanti, parce petenti,

       quae flammas metuit, duro sua facta gemit.

gaudia tu sanctis, tu reddis praemia iustis,

       Eugenii miseri sit rogo poena levis.                        80

 

Nosse quicumque cupis aut requiris,

quae mei causa fuerit laboris,

huius ut vitae mala funeraram,

disce benigne.

dum quaterdenos simul et novenos                               85

vita non felix agitaret annos

dumque me pigra peteret senectus

praepete cursu,

accidit lasso gravis aegritudo,

quae ferae mortis minitaret ictum                                  90

ac diu fessa cruciaret acri

membra dolore.

febris incerta terebrabat ossa,

languida morbis caro defluebat,

nulla quassatum recreabat esca,                                    95

potio nulla.

tanta me crebro mala duro ferirent,

mortis horrendae trepidus pavore

labilem cursum fugientis aevi

            carmine planxi.                                                 100